HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXI: De atrio circa tabernaculum

#Exod. XXVII

Erat autem atrium circa tabernaculum in latere meridiano centum cubitorum; in aquilonari centum, in orientali vero quinquaginta et totidem in occidentali. Et sic quadrum erat, vel quadrangulum, sed non quadratum, sed in forma altera parte longiori. Erantque in latere australi viginti columnae, altae quinque cubitis, vestitae laminis argenteis, capita habentes argentea cum caelaturis, cum basibus aeneis, spatio quinque cubitorum inter se distantes, super quas annuli singulis inerant, pertingebantque funes ab annulis usque ad capita paxillorum, qui erant cubiti unius magnitudine, et per singulas columnas in terram valide fixae, ut atrium immobile custodirent, cortina vero de bysso mollissimo centum cubitorum in longum, et quinque in latum per columnas dependebat, a capite usque ad basem diffusa, ut nihil a pariete differre videretur, nisi forte pro aeris intemperie, quandoque retro funibus, et paxillis traheretur, ut sub ea tanquam sub tecto reciperetur populus. In eumdem modum latus aquilonis viginti columnas, et cortinam habebat diffusam, ab occidente vero decem columnae, et cortina cubitorum quinquaginta atrium cingebat. In egressu vero ad orientem tres columnae hinc, et inde tres stabant, et cortinae juxta has diffusae nihil a prioribus differentes. In medio vero latere ejus quatuor erant columnae in modum portarum, quibus appensum erat velum de quatuor pretiosis coloribus, contextum opere plumario, quod ad egressum, et ingressum facile attolli et deponi poterat. Notandum tamen in longioribus lateribus fuisse columnas viginti inter quas erant aperturae centum cubitorum, et in duobus minoribus novem, sed propter angulares, quae communes erant duobus lateribus, dicuntur ibi viginti, hic vero decem. Et designavit Dominus per numerum columnarum numerum intercapedinum. Habebat ergo utrumque latus magnum viginti columnas, id est viginti intercapedines. Alia littera decem columnas, id est decem intercapedines.